- MURA vulgo MURY
- MURA, vulgo MURYlocus in Helvetiorum finibus, qui diaecesi Constantiensi pagoque Argoviae et Comitatui Rorae attribuitur, cum veter. Coenobio Abbatiali, vulgo Mury. Hadr. Vales. Notit. Gall. Nomen loco a reliquiis aedificiorum Romanorum et muris semirutis haesit, uti ex Chronico Murensi discimus. Coenobii historia paucis haec est: Cuonzelinus Comes Altenburgensis, Guntrami cognomine Divitis, fil. postquam loca vico cognomini Murensi vicina cum hoc ipso, praetextu Patrocinii, in potestatem suam redegisset: eô mortuô, priores possessores cum armis suas res repetitum irent; a Cuonzelini filio Rapatone repressi sunt; qui hic locorum late dominatus est, circa A. C. 1006. Verum postea uxor eius Ita, Dietherici Lotharingici filia, et WernheriEpiscopi Argentinensis soror, quidqui miseris ereptum erat, consensu mariti aegre tandem obtentô in Cunonis Comitis Rinfeldii manus consignavit, sedi Romanae consecrandum. Quod cum ille utcumque fecisset, (non enim ipsemet Romam advit, sed ea Talvislae, ad lacum Tigurinum, B. Mariae, ac Sancto Petro omnibusque reliquis Sanctis, sollemni ceremoniâ, muneri dedit:) Rapato Embricium Abbatem Eremitanum ad se accersitum rogavit, ut Murae Coenobium conderet: quod hic minime cunctatus fecit, et Reginboldum Soloduranum Praepositum constituit, circa A. C. 1030. qui obiit A. c. 1054. intra quod tempus, desunctus Rapato, in Monasterio recens exstructo sepultus est. Huius mox fil. Wernerus Cussenacensia sua bona Coenobio donavit: cui sub Burcardo, Reginboldi successore, qui illud ad umbilicum perduxerat, accessêre alia, in locis Alikon, Brunnwyl, Utinhusen et Rheinfridschveil. Inauguratum dein templum est a Rumoldo Episcopo Constantiensi A. C. 1064. et locô Praepositi, Abbas electus est Burcardus, qui vitâ excessit A. C. 1073. Ei Ulricus successit, sub quo omni iure, quod in Monasterium habebat Wernerus Comes Monachis cessit illisque Advocatum sibi eligendi veniam dedit; qui proin Comitem Regensbergium elegêre A. C. 1083 donec varias ob causas, Wernerus sibi et primogenito semper in posteris suis id iuris conciliavit: donatô Sedi Romanae et in Pontificis potestatem consignatô Coenobiô A. C. 1089. In Romani Imperii protectionem illud recepit, Henricus V. Imperatur, cum Basileae esset, A. c. 1114. illique donata hactenus literis suis confirmavit; quarum literarum inter alia hic tenor est: In regno nostro Regulare quoddam Monasterium, situm est in provinc. Burgundia, in Episcopatu Constantiensi, in pago Aergow, in Comitatu Rore, quod Mure nuncupatum est etc. Quomodo porro locus creverit, et quae circa Monasterium hoc gesta, vide apud Ioh. Stumpfium Chron. Helv. l. 7. de Argovia c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.